Nuova chat

lunedì 21 novembre 2011

L'asino che bevve la luna

Nonnulli Arcades, post solis occasum, iuxta quercum opacam quiescebant. Haud procul lacus erat: eius aquae tranquillae imaginem lunae tunc omnino plenae remittebant.
Forte asinus, siti compulsus, eo tempore ad lacum venit. Arcades placidum animal propulsaverunt ingentibus clamoribus, ne bibendo lunam exorberet.
Tum forte nubes lunam obscuravit. Arcades statim causam eius rei asino delegaverunt. Brevi: asinum comprehendunt atque in ius vocant. Stultus iudex testes audit: sententiam dicit.
Iubet igitur asinum necari et ex eius ventre lunam extrahi. arcades mandata conficiunt. Tunc luna forte rursus apparet in caelo: ipsi,gaudio alacres, clamores ad sidera tollunt.